Showing posts with label Latin: Aesop. Show all posts
Showing posts with label Latin: Aesop. Show all posts

Ranae et Puer

Ecce stagnum:
stagnum magnum est.
In hoc stagno ranae multae habitant.
Puer ad stagnum advenit.
Puer lascivus est.
Stagnum contemplans, puer dicit,
"Ranas video!"
A puero territae,
ranae sub undis se celant.
Puer dicit,
"Ubi estis, ranae?
Ad me advenite!
Ludere volo!"
Denuo stagnum contemplans, 
puer ranas videt,
capitula caute exerentes de aquis.
Ridens, puer saxa colligit,
et per lusum saxis ranas appetit.
Hoc modo puer ranas multas necat.
Gemens et lacrimas effundens, 
rana una ad puerum clamat, 
"O puer, tuam misericordiam imploro!
Tu saxis ludis,
sed sorores meae mortuae sunt,
ut vides.
Hoc, quod lusum tibi, nobis mors est."



Inspired by: Mille Fabulae et Una.
Notes: This story is Fable 606. Ranae et Puer, from Camerarius (not in Perry). I have simplified the story, making it easier to read. For an English version (not a translation), see: The Boys and the Frogs.




Bos et Cornua Eius

In mundi initio, bos creatus est sine cornibus.
Sui iuris ambulat per campos, 
iugi expers,
superbus,
erecta cervice,
sed sine cornibus.
Bos sibi dicit,
"Vires meas sentio,
et nulli animalium cedo 
aut viribus aut mole corporis!
Sed arma non habeo.
Cornibus mihi opus est!"
Supplex ergo bos Iovem petiit,
"O Iuppiter,
pater deorum et effector omnium creaturarum,
da mihi cornua!"
Annuit Iuppiter bovis votis,
cornua hinc et inde capiti inserens. 
Sed bovis felicitas non durat.
Homines nunc bovem cornibus capiunt et ligant.
Cornibus sic ligatus, 
bos iugo addictus est.
Sub onere bos ingemiscit. 
"Cornua inutilia habeo,
sed libertate utilissima careo."



Inspired by: Mille Fabulae et Una.
Notes: This story is Fable 282. Bos et Iuppiter, from Abstemius (not in Perry). I have simplified the story, making it easier to read. For an English version (not a translation), see: Jupiter and the Bull.



Viator et Mercurius

Viator, longum iter ingressus, 
Mercurio promittit,
"Si quid invenio, O Mercuri, 
tibi dimidium dabo!
Sic solemniter voveo."
Paulo post peram magnam invenit.
Laetus, peram capit, clamans,
"Si in pera nummi sunt, Deo dimidium dabo,
secundum votum meum solemne."
Sed in pera nummos non invenit.
Pera autem referta est amygdalis et dactylis.
Viator amygdalas comedit, cortices colligens,
et dactylos quoque, nucleos colligens.
"Habes, O Mercuri, dimidium,"
viator dicit, 
cortices et nucleos collocans in ara
quae ibi forte adest.
"Tibi offero et interiora et exteriora,
quod est dimidium, 
secundum votum meum solemne."
Fabula avarum respicit, 
qui avaritiae suae causa Deos quoque decipit.



Inspired by: Mille Fabulae et Una.
Notes: This story is Fable 788. Mercurius et Viator (Perry 178). I have simplified the story, making it easier to read. For an English version (not a translation), see: Hermes and the Traveler.



Rusticus in Arborem Ascendens

Rusticus olim in arborem ascendit,
poma quaerens.
Arbor alta est,
et rusticus laboriose in summam arborem ascendit.
Tunc rusticus de arbore delapsus est,
et, graviter laesus, clamat, gemens,
"Adiuva me! Laesus sum!"
Viator forte praeteriens rusticum audit
et accurrit, auxilium offerens.
"Gratias tibi ago," rusticus dicit.
Viator respondet,
"Consilium quoque tibi offero!
Consilio meo usus, numquam de arbore cades."
Rusticus dicit,
“Utinam ante casum meum consilium dedisses! 
Sed proderit tamen etiam in posterum; 
dic igitur.” 
Tum viator dicit, ridens,
"In summam arborem ascendens,
cave
ne velocius terram repetas
quam summitatem."
Fabula docet:
Cunctatio saepe prodest,
et salus est in mora.


Inspired by: Mille Fabulae et Una.
Notes: This story is Fable 823. Rusticus de Arbore Delapsus, from Camerarius (not in Perry). I have simplified the story, making it easier to read. For an English version (not a translation), see: Going Up a Tree and Coming Down.

Vulpes Pacem Annuntians

Vulpes, gallum in arbore residentem videns, dicit,
"Te saluto, amice!
Descende et huc veni!
Tecum de multis rebus colloquium habere volo."
Gallus negat.
"Mea sententia hic tutior sum."
Vulpes respondet,
"Sed pacem universalem tibi annuntio!
Nos omnes in amicitia et concordia vivimus."
Gallus intente in silvam distantem oculos divertit. 
Vulpes rogat,
"Quid tam intente prospicis?”
Gallus respondet,
"Canes venaticos video, 
huc rapide currentes."
Vulpes iam fugit, clamans,
"Si hoc verum est,
ego quam celerrime hinc me recipiam."
Gallus exclamat,
"Noli festinare! 
Nonne omnia animalia pacem inter se agunt?"
Vulpes respondet,
"Verum est, 
at fortasse ad canes edictum nondum profectum est."


Inspired by: Mille Fabulae et Una.
Notes: This story is Fable 46. Vulpes Pacem Annuntians, from Thomas's Latin textbook (Perry 671). I have simplified the story, making it easier to read. For an English version (not a translation), see: Fox and Rooster's Conversation.

Vulpes et Taxus

Taxus, vulpem ducens ad curiam leonis, dicit,
"Gravium scelerum damnata est,
et leo te suspendet hodie.
Confessionem fac de peccatis tuis!"
Vulpes confessa est 
de gallinis multis raptis, necatis, devoratis.
Tunc addit,
"Deo promitto ac spondeo:
dum vivo, gallinis abstineo."
Vulpes hoc promittit, cogitans sibi,
"Non durabit vita mea."
Taxus, commotus, respondet,
"Deus te benedicat."
Inter ambulandum, 
vulpes gallinam iuxta tugurium quoddam videt,
et taxo dicit,
"Illa est via qua incedere debemus, 
scilicet iuxta tugurium illud." 
Cui taxus respondet, gallinam videns,
"Quid de iuramento tuo?"
De gallinis abstinere debes!"
Vulpes ridet.
"Tu recordatus,
sed ego iuramenti mei iam oblita sum."
 


Inspired by: Mille Fabulae et Una.
Notes: This story is Fable 53. Vulpes et Taxus, from Jacques de Vitry (not in Perry). I have simplified the story, making it easier to read. For an English version (not a translation), see: Fox and Badger.
 


Pater, Filius, et Asinus

Pater et filius iter faciunt cum asino.
Spectator quidam dicit, "Quare asinus neminem portat?" Pater ergo filium asino imponit. 
Paulo post alius dicit, "Quare pater, aetate confectus, pedibus ambulat?" Pater ergo filium deponit et ipse asinum ascendit.
Etiam alius dicit, "Quare puer pedibus ambulat, asinum sequens tamquam servus?" Pater ergo filium asino secum superimponit.
Spectatores nunc et patrem et filium castigant, "Quare asinus tantum onus portat?"
Perturbatus tot variis sententiis, pater asinum ligat et baculo suspendit. Hoc modo pater et filius asinum portant.
Omnes eos irrident.
Pater, indignatus, asinum in flumen dejicit.
Sic pater et filius domum redeunt sine asino.


Inspired by: Mille Fabulae et Una.
Notes: This story is Fable 935. Pater, Filius, et Asinus, from Poggio Bracciolini (Perry 721). I have simplified the story, making it easier to read. For an English version (not a translation), see: Father and Son on the Donkey.

Senex a Morte Admonitus

Mors ad senem venit, dicens,
"Mors sum, et nunc te e vita rapiam."
Senex, territus, rogat,
"Paululum differ!
Testamentum condere debeo!
Cetera necessaria praeparare volo."
Mors respondet,
"Quare non praeparata sunt omnia?
Toties a me admonitus es!"
Senex clamat,
"Numquam a te admonitus sum!"
Mors ridet.
"Aequales tui nulli iam restant;
Mortui sunt omnes!
Etiam iuvenes, pueros, et infantes quotidie rapio.
Hoc modo de mortalitate tua te admoneo.
Oculi tui hebescunt.
Auditus tuus diminutus est.
Ceteri sensus tui deficiunt.
Corpus tuum ingravescit.
Haec omnia sentis, et te admonitum negas? 
Ulterius non differam!"
Et sine mora Mors senem e vita rapit.


Inspired by: Mille Fabulae et Una.
Notes: This story is Fable 818. Mors et Senex, from Abstemius (not in Perry). I have simplified the story, making it easier to read. For an English version (not a translation), see: Death's Warnings.

Mus Rusticus et Mus Urbanus

Mus rusticus in agris habitat.
Videt urbanum murem rus deambulantem.
Eum invitat ad domum suam, dicens,
"Veni, et laute cenabimus."
Mus rusticus depromit omne penum,
sed mus urbanus damnat ruris inopiam,
urbis copiam laudans.
"Veni, et cenabimus lautitiis urbanis."
Mus urbanus rusticum in urbem ducit
et hominum domum intrant
ubi cibos magnificos in mensa inveniunt.
Inter epulandum, mus rusticus attonitus est clamoribus:
homines clamant et mures invadunt.
Mures e hominum manibus vix effugiunt!
Tunc mus rusticus urbano dicit,
"Iste periculum quotidianum repudio.
Tuae dapes plus fellis quam mellis habent. 
Malo vitam meam securam cum inopia 
quam divitias tuas cum anxietate."


Inspired by: Mille Fabulae et Una.
Notes: This story is Fable 196. Mures Duo, from Barlow's Aesop (Perry 352). I have simplified the story, making it easier to read. For an English version (not a translation), see: Country Mouse and City Mouse.

Mors et Cupido

Mors pharetram habet sagittarum plenam, 
nivibus et glacie armatarum.
Cupido quoque pharetram habet sagittarum plenam,
ignibus et flammis armatarum.
Improvise mutant pharetras Mors et Cupido!
Mortis sagittae senile pectus penetrant, 
et caeco amoris igni senex combustus est.
Senex amat!
Cupidinis sagittae iuvenile pectus penetrant,
et morborbum frigore iuvenis congelatus est.
Iuvenis aegrotat!
Cupido Mortis sagittas Morti remittit,
dicens,
"Ecce sagittae tuae, sagittae mortis!
Da mihi sagittas meas, sagittas amoris."
Mors Cupidinis sagittas Cupidini remittit.
"Ecce sagittae tuae, sagittae amoris!
Da mihi sagittas meas, sagittas mortis."
Sed error delirus remanet:
quaedam Cupidinis sagittae mortales sunt,
et quaedam Mortis sagittae amorem renovant.


Inspired by: Mille Fabulae et Una.
Notes: This story is Fable 815. Mors et Cupido, from Barlow's Aesop (not in Perry). I have simplified the story, making it easier to read. For an English version (not a translation), see: Death and Cupid.



Catus et Rattus

Apud monachos catus quidam habitat.
Mures capit et interficit,
uno magno ratto excepto.
Cogitat catus, 
"Quomodo rattum illum magnum decipere possum?"
Catus sibi coronam radit,
et cucullam induit,
se faciens monachum.
Catus inter monachos sedet,
monachorum cibum comedens. 
Catum pium videns, rattus cogitat,
"Catus nunc bonus monachus est!"
Saltat igitur huc et illuc.
Catus, dissimulans, oculos suos avertit. 
Tandem rattus secure appropinquat ad catum,
et catus statim unguibus rattum capit.
Dicit rattus, 
“Quare talem crudelitatem facis? 
Quare me non dimittis? 
Nonne monachus factus es?” 
Dicit catus, 
“Quando volo, sum monachus; 
quando volo, catus canonicus sum.” 
Et devorat  rattum illum magnum.


Inspired by: Mille Fabulae et Una.
Notes: This story is Fable 390. Catus Monachus, from Odo of Cheriton (Perry 592). I have simplified the story, making it easier to read. For an English version (not a translation), see: Brother Cat and Brother Rat.

Feles Monachus


Muli et Latrones

Eunt muli duo, sarcinis diversis onusti. Alter fiscos cum pecunia portat,  alter saccos hordei. 
Ille, onere superbiens, celsam cervicem iactat, et clarum tintinnabulum in collo gerit. 
Comes placido gradu ambulat, mulum superbum sequens; celsam cervicem non iactat, et tintinnabulum in collo non gerit.
Subito latrones ex insidiis advolant, et muliones fugant.
Tunc latrones mulum superbum ferro vulnerant, et nummos diripiunt. 
Alterius muli hordeum neglectum est. Latrones pecuniam quaerunt, non hordeum.
Ille mulus superbus casum suum deflet, "Vae mihi! Spoliatus sum, et vulneratus."
Alter mulus ei dicit, "Equidem gaudeo, quod contemptus sum."
Fabula docet:
Suis rebus contentum esse maximae sunt divitiae.


Inspired by: Mille Fabulae et Una.
Notes: This story is Fable 252. Muli et Latrones, from the Heidelberg textbook (Perry 491). I have simplified the story, making it easier to read. For an English version (not a translation), see: The Two Donkeys.



Feles, Aquila, et Sus

Aquila in summa quercu cum pullis habitat; feles cum catulis in media; et sus cum porcellis in ima.
Horum concordiam feles fraude evertere vult.
Scandit ad aquilae nidum et dicit, "Sus pernicies mihi et tibi paratur! Quotidie solum fodit, quercum volens evertere et progeniem nostram opprimere." 
Ad suis cubile descendit et dicit, "Magno in periculo sumus! Aquila porcellos tuos et catulos meos rapere vult.” 
Feles se in caverna sua celat et noctu exit, escam quaerens. 
Aquila, perniciem metuens, in ramis arboris insidet. 
Sus, metu aquilae, porcellos linquere non audet. 
Et aquila et sus inedia necatae sunt, dapem feli catulisque praebentes.


Inspired by: Mille Fabulae et Una.
Notes: This story is Fable 396. Feles, Aquila, et Sus, from Potts and Darnell's Latin textbook (Perry 488). I have simplified the story, making it easier to read. For an English version (not a translation), see: The Cat and her Neighbors.


illustration by

Rusticus et Asellus Aratrum Portans

Rusticus in agro laborat, arans.
Labore fatigatus est, et boves quoque fessi sunt.
Rusticus aratrum tollit, boves liberans. 
Bobus dicit, "Domum ite!"
Boves liberati ad domum festinant.
Tunc rusticus aratrum super asellum alligat, dicens, "Domum eamus, aselle bone!" Deinde rusticus asellum ascendit.
Asellus domum ire vult, sed onere gravatus est, et rusticum et aratrum portans. Sub pondere deficiens, asellus gemit.
Rusticus dicit, "Aselle bone, nimio onere gravatus es, et ire non potes. Ego te adiuvo!"
Tum rusticus descendit, et aratrum tollit, super humerum ponens.
Rursus asellum ascendit, et dicit, "Nunc recte ambulare potes! Non enim tu aratrum fers, sed ego!"



Inspired by: Mille Fabulae et Una.
Notes: This story is Fable 826. Rusticus Aratrum Portans, from Poggio Bracciolini (not in Perry). I have simplified the story, making it easier to read. For an English version (not a translation), see: The Fool Carries the Plow. This story is also told about Nasruddin: Nasruddin Shares the Donkey's Load.

Lepus, Aquila et Scarabaeus

Lepus ab aquila pressus est.
Scarabaeum videns, rogat, "Aquila me premit! Serva me!"
Aquila, irata, ala percutit scarabaeum. Tunc leporem arripit et devorat.
Aquila avolat, et scarabaeus cum aquila avolat! Hoc modo scarabaeus aquilae nidum intrat, et ova eius devoluta dirumpit. 
Aquila adscendit ad Iovem et in dei genibus ova ponit, dicens, "O Iuppiter, ova mea custodi!"
Scarabaeus e stercore pilula facit, et, ascendens ad Iovem, pilulam in eius sinum demittit. 
Iuppiter surgit, volens stercus excutere, et ova cum pilula proiicit.
Aquila gemit, "Vae mihi! Ova mea dirupta sunt!"
Scarabaeus ridet, dicens, "Parvulus sum, sed potens: Leporis mors ulta est!"



Inspired by: Mille Fabulae et Una.
Notes: This story is Fable 690. Scarabaeus, Lepus, et Aquila, from the Eton Aesop textbook (Perry 3). I have simplified the story, making it easier to read. For an English version (not a translation), see: The Beetle and the Eagle. In the original story, Jupiter finally changes the time when eagles lay their eggs, switching it to a time when beetles are hibernating.

Feles, Vulpes, et Lupus

Feles et vulpes confabulantes ambulant.  De vita, de moribus multa differunt; quid pium, quid impium; quid turpe, quid honestum...  subtilius Socrate ipso disputant. 
Interim lupum observant ovem miseram edentem.
Feles clamat, "O scelus atrox! O nefas dirum!"
Et vulpes quoque clamat, "O raptorem nefarium! O lupum scelestum!"
Sic philosophantes, feles et vulpes villae propinquant. 
In agro proximo gallinam cum pullis observant. 
Vulpes, philosophiam omnem obliviscens, gallinam capit.
Feles, vulpis facinus imitans, pullum pinguem rapit. 
Philosophi in locum commodum secedunt et famem explent.
Fabula docet:
Multi homines honesti scelestos damnant, sed, si occasio eis data est, quodlibet scelus et honesti faciunt.


Inspired by: Mille Fabulae et Una.
Notes: This story is Fable 392. Feles, Vulpes, et Lupus, from the poet Desbillons (not in Perry). I have simplified the story, making it easier to read. For an English version (not a translation), see: Cat and Fox, Philosophers.


Vulpes et Geles

Minerva et Naufragus

Dives quidam Atheniensis est.
Olim cum aliis nonnullis in nave navigat. 
Tempestas autem ingens exorta est, et navis subversa est. Atheniensis naufragus est! Omnes naufragi sunt, undis iactati.
Reliqui omnes se servant, ad litus natantes, sed dives Atheniensis non natat.
Minervam invocat, clamans, "Dea magna, urbis meae patrona es, et patriae meae defensor es. Auxilium adfer! Pecuniam multam tibi promitto, si ex undis me eripis! Te imploro: salva me!"
Unus ex naufragis, adnatans, ei dicit, "Minerva potens est, sed tu quoque manus movere debes."
Fabula docet:
Qui in calamitates incidunt, necesse est pro se laborare, ac deinde auxilium divinum invocare.


Inspired by: Mille Fabulae et Una.
Notes: This story is Fable 790. Minerva et Naufragus, from De Furia's Latin translation of the Greek Aesop (Perry 30). I have simplified the story, making it easier to read. For an English version (not a translation), see: Athena and the Shipwreck.

Leo et Tauri Duo

Leo, valde esuriens, tauros duo videt. Sibi cogitat, "Leo fortis sum! Potens sum! Dentibus et unguibus hos tauros lacerabo et necabo, et hoc modo laute cenabo."
In tauros leo impetum facit.
Sed tauri cornua opponunt, coniunctis viribus, et leo medios irruere non potest. 
Tunc leo sibi cogitat, "Si duobus impar sum viribus, dolo agere debeo."
Leo sic taurum unum alloquitur, "Quam fortis es, et quam potens! Amico tuo potentior es, sine dubio. Si tu amicum tuum mihi trades,
ego te incolumem dimittam."
Eisdem verbis taurum alterum alloquitur.
Huius fraudis gratia, leo facile utrumque taurum necat.
Fabula docet:
Fortes in unitate.



Inspired by: Mille Fabulae et Una.
Notes: This story is Fable 4. Leo et Tauri Duo, from Syntipas (Perry 372). I have simplified the story, making it easier to read. For an English version (not a translation), see: The Lion and the Bulls.

Leo et Tauri - Osius

Asinus et Tympana

Negotiator in via cum asino festinat. Nundinas festinat, lucri causa.
Negotiator dominus saevus est, et asinum multis mercibus onerat. Onustum asinum flagello caedit et baculo crudele tundit. "Citius veni!" clamat negotiator, asinum caedens et tundens.
Asinus miser sibi cogitat, "Vita mea miserimma est, et dominus meus crudelissimus. Dominus me flagello caedit et baculo tundit. Sed post mortem securus ero. Post mortem requiescam in pace."
Flagello et baculo quassatus, asinus moritur.
Sed post mortem... asinus securus non est. Asinus non requiescit in pace.
De pelle asini facta sunt tympana!
Asinus miser, qui tunditur semper in vita, semper et post mortem tunditur.



Inspired by: Mille Fabulae et Una.
Notes: This story is Fable 245. Asinus et Tympana, from Ademar (Perry 164). I have simplified the story, making it easier to read. For an English version (not a translation), see: Death and the Donkey.

Mures, Feles, et Tintinnabulum

Mures, felem timentes, consultant.
"Quid faciemus?" dicunt.
"Quomodo se a fele tueri possumus?" quaerunt.
Mures singuli consilia multa proponunt, sed nihil omnibus placet.
Postremo mus unus dicit, "Tintinnabulum feli annectamus! Tum statim audiemus felem venientem, et facile effugiemus."
Omnes mures laeti sunt. Hoc consilium omnibus placet. Mures omnes consilium approbant, et consilii auctorem laudant.
Ei dicunt, "Quam prudens es! Iam tu feli annecte tintinnabulum."
Sed consilii auctor eis respondet, "Ego vero consilium dedi. Alius operam sumat!"
Quis feli tintinnabulum annectet?
"Nolo!" dicit unus.
"Nolo!" dicit alius.
"Nolo!" dicunt mures omnes.
Consilium ergo irritum est.
Fabula docet:
Dictum citius quam factum.


Inspired by: Mille Fabulae et Una.
Notes: This story is Fable 206. Mures, Feles, et Tintinnabulum, from Gildersleeve's textbook (Perry 613). I have simplified the story, making it easier to read. For an English version (not a translation), see: Belling the Cat.