Senex a Morte Admonitus

Mors ad senem venit, dicens,
"Mors sum, et nunc te e vita rapiam."
Senex, territus, rogat,
"Paululum differ!
Testamentum condere debeo!
Cetera necessaria praeparare volo."
Mors respondet,
"Quare non praeparata sunt omnia?
Toties a me admonitus es!"
Senex clamat,
"Numquam a te admonitus sum!"
Mors ridet.
"Aequales tui nulli iam restant;
Mortui sunt omnes!
Etiam iuvenes, pueros, et infantes quotidie rapio.
Hoc modo de mortalitate tua te admoneo.
Oculi tui hebescunt.
Auditus tuus diminutus est.
Ceteri sensus tui deficiunt.
Corpus tuum ingravescit.
Haec omnia sentis, et te admonitum negas? 
Ulterius non differam!"
Et sine mora Mors senem e vita rapit.


Inspired by: Mille Fabulae et Una.
Notes: This story is Fable 818. Mors et Senex, from Abstemius (not in Perry). I have simplified the story, making it easier to read. For an English version (not a translation), see: Death's Warnings.

No comments:

Post a Comment

Due to a recent spam outbreak, I've had to switch to moderated comments for now.