Asinus et Tympana

Negotiator in via cum asino festinat. Nundinas festinat, lucri causa.
Negotiator dominus saevus est, et asinum multis mercibus onerat. Onustum asinum flagello caedit et baculo crudele tundit. "Citius veni!" clamat negotiator, asinum caedens et tundens.
Asinus miser sibi cogitat, "Vita mea miserimma est, et dominus meus crudelissimus. Dominus me flagello caedit et baculo tundit. Sed post mortem securus ero. Post mortem requiescam in pace."
Flagello et baculo quassatus, asinus moritur.
Sed post mortem... asinus securus non est. Asinus non requiescit in pace.
De pelle asini facta sunt tympana!
Asinus miser, qui tunditur semper in vita, semper et post mortem tunditur.



Inspired by: Mille Fabulae et Una.
Notes: This story is Fable 245. Asinus et Tympana, from Ademar (Perry 164). I have simplified the story, making it easier to read. For an English version (not a translation), see: Death and the Donkey.

No comments:

Post a Comment

Due to a recent spam outbreak, I've had to switch to moderated comments for now.