Vulpes Pacem Annuntians

Vulpes, gallum in arbore residentem videns, dicit,
"Te saluto, amice!
Descende et huc veni!
Tecum de multis rebus colloquium habere volo."
Gallus negat.
"Mea sententia hic tutior sum."
Vulpes respondet,
"Sed pacem universalem tibi annuntio!
Nos omnes in amicitia et concordia vivimus."
Gallus intente in silvam distantem oculos divertit. 
Vulpes rogat,
"Quid tam intente prospicis?”
Gallus respondet,
"Canes venaticos video, 
huc rapide currentes."
Vulpes iam fugit, clamans,
"Si hoc verum est,
ego quam celerrime hinc me recipiam."
Gallus exclamat,
"Noli festinare! 
Nonne omnia animalia pacem inter se agunt?"
Vulpes respondet,
"Verum est, 
at fortasse ad canes edictum nondum profectum est."


Inspired by: Mille Fabulae et Una.
Notes: This story is Fable 46. Vulpes Pacem Annuntians, from Thomas's Latin textbook (Perry 671). I have simplified the story, making it easier to read. For an English version (not a translation), see: Fox and Rooster's Conversation.

No comments:

Post a Comment

Due to a recent spam outbreak, I've had to switch to moderated comments for now.