Olim cum aliis nonnullis in nave navigat.
Tempestas autem ingens exorta est, et navis subversa est. Atheniensis naufragus est! Omnes naufragi sunt, undis iactati.
Reliqui omnes se servant, ad litus natantes, sed dives Atheniensis non natat.
Minervam invocat, clamans, "Dea magna, urbis meae patrona es, et patriae meae defensor es. Auxilium adfer! Pecuniam multam tibi promitto, si ex undis me eripis! Te imploro: salva me!"
Unus ex naufragis, adnatans, ei dicit, "Minerva potens est, sed tu quoque manus movere debes."
Fabula docet:
Qui in calamitates incidunt, necesse est pro se laborare, ac deinde auxilium divinum invocare.
Inspired by: Mille Fabulae et Una.
Notes: This story is Fable 790. Minerva et Naufragus, from De Furia's Latin translation of the Greek Aesop (Perry 30). I have simplified the story, making it easier to read. For an English version (not a translation), see: Athena and the Shipwreck.
No comments:
Post a Comment