Catus et Rattus

Apud monachos catus quidam habitat.
Mures capit et interficit,
uno magno ratto excepto.
Cogitat catus, 
"Quomodo rattum illum magnum decipere possum?"
Catus sibi coronam radit,
et cucullam induit,
se faciens monachum.
Catus inter monachos sedet,
monachorum cibum comedens. 
Catum pium videns, rattus cogitat,
"Catus nunc bonus monachus est!"
Saltat igitur huc et illuc.
Catus, dissimulans, oculos suos avertit. 
Tandem rattus secure appropinquat ad catum,
et catus statim unguibus rattum capit.
Dicit rattus, 
“Quare talem crudelitatem facis? 
Quare me non dimittis? 
Nonne monachus factus es?” 
Dicit catus, 
“Quando volo, sum monachus; 
quando volo, catus canonicus sum.” 
Et devorat  rattum illum magnum.


Inspired by: Mille Fabulae et Una.
Notes: This story is Fable 390. Catus Monachus, from Odo of Cheriton (Perry 592). I have simplified the story, making it easier to read. For an English version (not a translation), see: Brother Cat and Brother Rat.

Feles Monachus


No comments:

Post a Comment

Due to a recent spam outbreak, I've had to switch to moderated comments for now.