Vulpes et Taxus

Taxus, vulpem ducens ad curiam leonis, dicit,
"Gravium scelerum damnata est,
et leo te suspendet hodie.
Confessionem fac de peccatis tuis!"
Vulpes confessa est 
de gallinis multis raptis, necatis, devoratis.
Tunc addit,
"Deo promitto ac spondeo:
dum vivo, gallinis abstineo."
Vulpes hoc promittit, cogitans sibi,
"Non durabit vita mea."
Taxus, commotus, respondet,
"Deus te benedicat."
Inter ambulandum, 
vulpes gallinam iuxta tugurium quoddam videt,
et taxo dicit,
"Illa est via qua incedere debemus, 
scilicet iuxta tugurium illud." 
Cui taxus respondet, gallinam videns,
"Quid de iuramento tuo?"
De gallinis abstinere debes!"
Vulpes ridet.
"Tu recordatus,
sed ego iuramenti mei iam oblita sum."
 


Inspired by: Mille Fabulae et Una.
Notes: This story is Fable 53. Vulpes et Taxus, from Jacques de Vitry (not in Perry). I have simplified the story, making it easier to read. For an English version (not a translation), see: Fox and Badger.
 


No comments:

Post a Comment

Due to a recent spam outbreak, I've had to switch to moderated comments for now.