Ranae et Puer

Ecce stagnum:
stagnum magnum est.
In hoc stagno ranae multae habitant.
Puer ad stagnum advenit.
Puer lascivus est.
Stagnum contemplans, puer dicit,
"Ranas video!"
A puero territae,
ranae sub undis se celant.
Puer dicit,
"Ubi estis, ranae?
Ad me advenite!
Ludere volo!"
Denuo stagnum contemplans, 
puer ranas videt,
capitula caute exerentes de aquis.
Ridens, puer saxa colligit,
et per lusum saxis ranas appetit.
Hoc modo puer ranas multas necat.
Gemens et lacrimas effundens, 
rana una ad puerum clamat, 
"O puer, tuam misericordiam imploro!
Tu saxis ludis,
sed sorores meae mortuae sunt,
ut vides.
Hoc, quod lusum tibi, nobis mors est."



Inspired by: Mille Fabulae et Una.
Notes: This story is Fable 606. Ranae et Puer, from Camerarius (not in Perry). I have simplified the story, making it easier to read. For an English version (not a translation), see: The Boys and the Frogs.




No comments:

Post a Comment

Due to a recent spam outbreak, I've had to switch to moderated comments for now.