"Quid faciemus?" dicunt.
"Quomodo se a fele tueri possumus?" quaerunt.
Mures singuli consilia multa proponunt, sed nihil omnibus placet.
Postremo mus unus dicit, "Tintinnabulum feli annectamus! Tum statim audiemus felem venientem, et facile effugiemus."
Omnes mures laeti sunt. Hoc consilium omnibus placet. Mures omnes consilium approbant, et consilii auctorem laudant.
Ei dicunt, "Quam prudens es! Iam tu feli annecte tintinnabulum."
Sed consilii auctor eis respondet, "Ego vero consilium dedi. Alius operam sumat!"
Quis feli tintinnabulum annectet?
"Nolo!" dicit unus.
"Nolo!" dicit alius.
"Nolo!" dicunt mures omnes.
Consilium ergo irritum est.
Fabula docet:
Dictum citius quam factum.
Inspired by: Mille Fabulae et Una.
Notes: This story is Fable 206. Mures, Feles, et Tintinnabulum, from Gildersleeve's textbook (Perry 613). I have simplified the story, making it easier to read. For an English version (not a translation), see: Belling the Cat.
No comments:
Post a Comment