Ille, onere superbiens, celsam cervicem iactat, et clarum tintinnabulum in collo gerit.
Comes placido gradu ambulat, mulum superbum sequens; celsam cervicem non iactat, et tintinnabulum in collo non gerit.
Subito latrones ex insidiis advolant, et muliones fugant.
Tunc latrones mulum superbum ferro vulnerant, et nummos diripiunt.
Alterius muli hordeum neglectum est. Latrones pecuniam quaerunt, non hordeum.
Ille mulus superbus casum suum deflet, "Vae mihi! Spoliatus sum, et vulneratus."
Alter mulus ei dicit, "Equidem gaudeo, quod contemptus sum."
Fabula docet:
Suis rebus contentum esse maximae sunt divitiae.
Inspired by: Mille Fabulae et Una.
Notes: This story is Fable 252. Muli et Latrones, from the Heidelberg textbook (Perry 491). I have simplified the story, making it easier to read. For an English version (not a translation), see: The Two Donkeys.
No comments:
Post a Comment