Bos et Cornua Eius

In mundi initio, bos creatus est sine cornibus.
Sui iuris ambulat per campos, 
iugi expers,
superbus,
erecta cervice,
sed sine cornibus.
Bos sibi dicit,
"Vires meas sentio,
et nulli animalium cedo 
aut viribus aut mole corporis!
Sed arma non habeo.
Cornibus mihi opus est!"
Supplex ergo bos Iovem petiit,
"O Iuppiter,
pater deorum et effector omnium creaturarum,
da mihi cornua!"
Annuit Iuppiter bovis votis,
cornua hinc et inde capiti inserens. 
Sed bovis felicitas non durat.
Homines nunc bovem cornibus capiunt et ligant.
Cornibus sic ligatus, 
bos iugo addictus est.
Sub onere bos ingemiscit. 
"Cornua inutilia habeo,
sed libertate utilissima careo."



Inspired by: Mille Fabulae et Una.
Notes: This story is Fable 282. Bos et Iuppiter, from Abstemius (not in Perry). I have simplified the story, making it easier to read. For an English version (not a translation), see: Jupiter and the Bull.



No comments:

Post a Comment

Due to a recent spam outbreak, I've had to switch to moderated comments for now.