Feles, Aquila, et Sus

Aquila in summa quercu cum pullis habitat; feles cum catulis in media; et sus cum porcellis in ima.
Horum concordiam feles fraude evertere vult.
Scandit ad aquilae nidum et dicit, "Sus pernicies mihi et tibi paratur! Quotidie solum fodit, quercum volens evertere et progeniem nostram opprimere." 
Ad suis cubile descendit et dicit, "Magno in periculo sumus! Aquila porcellos tuos et catulos meos rapere vult.” 
Feles se in caverna sua celat et noctu exit, escam quaerens. 
Aquila, perniciem metuens, in ramis arboris insidet. 
Sus, metu aquilae, porcellos linquere non audet. 
Et aquila et sus inedia necatae sunt, dapem feli catulisque praebentes.


Inspired by: Mille Fabulae et Una.
Notes: This story is Fable 396. Feles, Aquila, et Sus, from Potts and Darnell's Latin textbook (Perry 488). I have simplified the story, making it easier to read. For an English version (not a translation), see: The Cat and her Neighbors.


illustration by

No comments:

Post a Comment

Due to a recent spam outbreak, I've had to switch to moderated comments for now.