Ursus et Apes

Ursus mel amat.
Apes in domibus suis mel faciunt; apium domus "alvearium" est.
Ursus in apium alveario mel quaerit, sed apes domum suam defendunt. Apes domum defendunt aculeis! Ursus magnus est, et apes minusculae, sed apes ursum non timent. Ursus fur est!
Ursum videns, apis eum invadit. Apis ursi nasum pungit!
Ab ape punctus, ursus ira incensus est. Ursi ira enormis est! Apium alvearia unguibus discerpit. 
Tunc apes universae ursum invadunt. Apes multae ursum pungunt! Apes aculeis ursum aggrediuntur et paene necant.
Ursus vix effugit, clamans, "Melius est unius apis tolerare aculeum quam tot in me hostes excitare iracundia mea."


Inspired by: Mille Fabulae et Una.
Notes: This story is Fable 133. Ursus et Apes, from Abstemius. I have lengthened the story, making it easier to read. For an English version (not a translation), see: The Bear and the Bees.

No comments:

Post a Comment