Camelus et Iuppiter.

Camelus se despicit. Ecce cameli querela: "Tauri cornua magna habent. Cornibus magnis armati, cetera animalia non timent. Sed ego cornua non habeo. Inermis sum! Leones et pardos timeo quod cornua non habeo. Iovem orabo cornua donare!"
His verbis camelus Iovem orat: "Iuppiter omnipotens, te imploro! Da mihi cornua! Cornua magna desidero. Cornibus geminis armatus, cetera animalia non timebo. Si mihi cornua dabis, leones non timebo! Cornua gerens, pardos non timebo! Te oro ut cornua mihi dones."
Sed Iuppiter cameli stultitiam ridet. Cameli votum negat, et eius auriculas decurtat.
Fabula docet:
Quisque sit contentus sua Fortuna.
Multi, meliorem petentes, peiorem incurrunt.


Inspired by: Mille Fabulae et Una.
Notes: This story is Fable 143. Camelus et Iuppiter, from Clarke's Aesop for students. I have simplified the story, making it easier to read. For an English version (not a translation), see: Zeus and the Camel.

No comments:

Post a Comment

Due to a recent spam outbreak, I've had to switch to moderated comments for now.