Lupus et Histrix

Lupus esuriens est.
Histricem videt. Histrix fortis non est, sed sagittis munita est. Undique sagittis munita est! Lupus ergo invadere non audet, quod histricis sagittas timet. Sed valde esuriens est! 
Lupus in animo cogitat, "Fortior histrice sum, sed viribus eam perdere non possum. Si viribus superare non possum, astutiis mihi opus est. Astutiis histricem fallere possum." 
Excogitata astutia, Lupus histricem salutat, "Salve, amica! Nunc est pacis tempus, sed tantum telorum onus tergore tuo portas! In pacis tempore, alii sagittarii sagittas non portant. Arma portant in belli tempore, non in pacis tempore." 
Lupo histrix respondet, "Adversum lupum, semper belli tempus est." 

Inspired by: Mille Fabulae et Una.
Notes: This story is Fable 97. Lupus et Histrix, from Abstemius. I have simplified the story, making it easier to read. For an English version (not a translation), see: The Wolf and the Porcupine.

No comments:

Post a Comment

Due to a recent spam outbreak, I've had to switch to moderated comments for now.