Simia mater est. Duos filios habet, gemellos. Alterum filium diligit, et alterum filium negligit.
Mater cum filiis in silvis habitat. Silvae periculorum plenae sunt. Venatores cum canibus silvas frequentant.
Quodam die, mater venatores sentit. Canum latratus audit! Terror matri incidit. Periculum vitare volens, filium dilectum ulnis prehendit, cogitans, "Filium dilectum meum salvare debeo!"
De filio altero mater non cogitat. Filius neglectus in matris tergo haeret. Omnibus viribus haeret!
Mater fugit. Dum praeceps fugit, mater petrae collidit. Collisio filium dilectum, quem in ulnis portat, necat.
Neglectus autem incolumis manet, in tergo matris fugientis haerens. Sic viribus suis filius neglectus salvatus est.
Inspired by: Mille Fabulae et Una.
Notes: This story is Fable 108. Simia et Gemelli Eius, from Avianus. I have simplified the story, making it easier to read. For an English version (not a translation), see: The Monkey's Twin Children.
No comments:
Post a Comment