Animalia, quae cervi amici sunt, ad eum veniunt.
Bos advenit et dicit, "Salve, amice!" Cervum salutans, bos cervi pabulum devorat.
Lepus quoque cervum visitat, et dicit, "Speramus fore ut convalescas!" Sic dicens, lepus cervi herbam comedit.
Ovis advenit, et cervi gramina carpit. Et caper, et equus...
Omnes cervi amici, eum visitantes, pabulum eius comedunt.
Cervus convalescit, sed fame oppressus est. "Ubi est pabulum meum?" cervus clamat. "Ubi gramina? Ubi herba?"
Cervus et vitam et pabulum perdit.
Haec fabula docet:
Cave amicos stultos; ex eis plus damni quam emolumenti habebis.
Inspired by: Mille Fabulae et Una.
Notes: This story is Fable 155. Cervus et Amici Eius, from Syntipas (Perry 305). I have simplified the story, making it easier to read. For an English version (not a translation), see: The Deer and her Friends.
No comments:
Post a Comment