Centum Verba: De uxore casta
Miles nobilem uxorem castam et decoram habebat. Ad peregrinandum perrexit, et uxor domi remansit.
Iuvenis militis uxorem ardenti amore coepit amare, et saepe illuc ibat, sed nihil valuit: domina casta per omnia eum sprevit.
Quodam die iuvenis dolens ac tristis obviam habuit vetulam sanctam reputatam quae causam eius tristitiae quaesivit. Iuvenis omnia narravit, et vetula ait, "Cum Dei adiutorio te curabo."
Vetula ista caniculam habebat, et panem sinapi confectum ei dedit; prae amaritudine oculi caniculae lacrimabantur.
Tunc ad domum dominae castae perrexit.
Domina caniculam lacrimantem respexit et admirabatur.
Vetula ei ait, "Haec canicula erat filia mea, casta nimis et decora. ...
Centum Verba: De vetulae filia
... Iuvenis quidam eam vehementer adamavit, sed adeo casta erat ut omnino sperneret eius amorem. Tantum dolens prae dolore, iuvenis mortuus est, pro qua culpa Deus convertit filiam meam in caniculam, sicut tu vides."
Domina exclamavit, "Heu me! Simili modo me quidam iuvenis diligit et pro amore meo infirmatur."
Vetula haec audiens ait, "Carissima domina, noli amorem iuvenis spernere ne forte et tu muteris in caniculam sicut filia mea."
Ait domina vetulae, "Bona matrona, adiuva me! Nolo in caniculam mutari! Rogo ut iuvenem ad me ducas."
Vetula perrexit et iuvenem secum duxit; cum domina dormivit, et sic per vetulam adulterium commisit.
Inspired by: Gesta Romanorum.
Notes: This story is number 28 in Oesterley, with an English translation in Swan. I have shortened the story; you can find the full Latin text here: Vetula et canicula eius. This story is also found in Petrus Alphonsi, and from Alphonsi it entered into the Aesop tradition, as you can see in this illustration from Steinhowel's Aesop:
No comments:
Post a Comment