Rex et Puer

Centum Verba: Conradus Rex

Conradus regnavit, et quidam comes, iram regis metuens, cum uxore in silvam fugit. 
Dum in silva venaretur, Conradus in comitis tugurium advenit, nescius, nocte superveniente. 
Eadem nocte, comitis uxor filium peperit.
Conradus vocem audivit: "Accipe, accipe, accipe." Expergefactus a somno, cogitabat "Quid signat ista vox?" et statim obdormivit. 
Secunda vice audivit vocem: "Redde, redde, redde." Tremefactus est valde. "Quid est hoc?" Iterum obdormivit. 
Tertia vice audivit vocem: "Fuge, fuge, fuge, O rex! Hic puer gener tuus erit." Commota sunt omnia viscera regis. 
Mane surgens, duos armigeros ad se vocavit. "Parvulum auferte," imperavit, "et, per medium scindentes, cor eius mihi apportate." 


Centum Verba: Henricus Puer

Regis armigeri, conterriti, de gremio matris puerum rapuerunt,  sed, misericordia moti, in arbore reposuerunt ne a feris devoraretur, et, leporem scindentes, cor leporis regi detulerunt. 
Dux in silva transiens puerum vagientem audivit. Dum filium non haberet, puerum uxori attulit. Suum genitum fingentes, puerum Henricum vocaverunt. 
Henricus corpore pulcher erat, ore facundus et omnibus gratiosus.
Rex, cum videret ducis filium omnibus gratiosum, dubitare coepit ne post se regnaret et ne iste sit quem occidi mandaverat. Volens esse securus, reginae litteras manibus suis scripsit: "Mox ut istas litteras receperis, nuntium hunc necabis," et, Henricum ad se vocans, ei imperavit litteras reginae perferre.


Centum Verba: Regis Litterae

Henricus, ad reginam pergens, in ecclesia hospitatus est. 
Dum quiesceret, sacerdos, curiositate ductus, eius bursam aperuit. Litteras legens, scelus abhorruit. Radens subtiliter regis verba "Nuntium hunc necabis," scripsit "Filiam nostram in uxorem nuntio dabis." 
Cumque regina istas litteras legisset, regis sigillo munitas et de manu eius scriptas, nuptias celebravit et filiam Henrico in uxorem dedit.
Dum regi narraretur quod nuptiae filiae suae celebratae essent, obstupuit, sed, veritatem ab armigeris et duce et sacerdote comperiens, ordinationi Dei resistendum non esse vidit, sicut vox dixerat: "Hic puer gener tuus erit." 
Henricum igitur suum generum esse approbavit et post in imperio regnare instituit.


Inspired by: Gesta Romanorum.
Notes: This story is number 20 in Oesterley, with an English translation in Swan. I have shortened the story; you can find the full Latin text here: De Rege et Puero. The full Latin text says that the queen resided in Aachen, Aquisgranum in Latin.



No comments:

Post a Comment