Perdix et Venator

Perdix habens pullos, sciens venatorem appropinquare nido, ut venatorem retrahat a pullis, venit prope venatorem et fingit se posse non volare. Venator insequitur paulatim; illa volat, et ipse post illam vadit, et sic semper facit donec elongatus est a pullis; et sic decipitur venator, quod nec perdicem nec pullos habet. 
Venator est bonus Christianus, qui victum et vestitum cum labore acquirit. Sed mundus hominem non libenter sustinet; homo mundi vanitatem sequitur, et mundus illum ab amore dei et bonis operibus elongat. Deinde mors illum subtrahit a saeculo, et manet ille miser deceptus quia non habet mundum nec fructum bonorum operum.


Inspired by: Gesta Romanorum.
Notes: This story is number 36 in Oesterley, with an English translation in Swan. I have shortened the story and also included some of the moralization; you can find the full Latin text here: Gesta 36: Perdix et Venator.

No comments:

Post a Comment

Due to a recent spam outbreak, I've had to switch to moderated comments for now.