Iuvenis et Archipiratae Filia

Pater noluit filium captum redimere.
Filia archipiratae qui iuvenem in vinculis habebat incarceratum visitabat.
"Libera me, bona puella!"
"Hoc faciam, si me in uxorem duces."
Iuvenis firmiter promisit, et fugerunt.
"De tuo adventu gaudeo," dixit pater. "Sed qualis est ista puella? Nolo ut eam in uxorem ducas."
"Noluisti me redimere; ipsa vero me liberavit."
"Patrem proprium decepit, libidine causa."
"Pater meus locuples est; pecunia non indiget," respondit puella. "Et libido aut est propter pulchritudinem aut propter divitias; filius tuus in carcere et pulchritudinem et divitias perdidit. Sola pietas me movebat."
Pater non potuit arguere ulterius. 
Filius puellam in uxorem duxit!


Inspired by: Gesta Romanorum.
Notes: This story is number 5 in Oesterley, with an English translation in Swan. You can find this story in Seneca the Elder's Controversia 6. (That's where I snagged the term archipirata, which does not show up in the Gesta text.) I have shortened the story; you can find the full Latin text at this blog post: Gesta 5.




No comments:

Post a Comment

Due to a recent spam outbreak, I've had to switch to moderated comments for now.