Julianus et Cervus
Julianus, venator nobilis, cervum insequebatur.
Mirabile auditu: cervus dixit, "Tu me insequeris qui patris et matris occisor eris."
Julianus vehementer extimuit. Relictis omnibus, ad regionem remotam decessit ubi principi adhaesit. Princeps castellanam viduam in coniugem Juliano tradidit, cum castello pro dote.
Parentes Juliani, dolentes, ubique pergebant, filium quaerentes. Tandem ad eius castellum venerunt.
Juliano absente, uxori enarraverunt omnia quae filio suo acciderat. Intellexit uxor quod parentes Juliani essent. Benigne eos suscipiens, in lecto suo eos collocavit. Facto mane, ad ecclesiam perrexit.
Ecce! Julianus, in thalamum intrans excitaturus uxorem suam, invenit eos dormientes. Uxorem cum adultero suspicatus, extracto gladio, ambos interemit.
Juliani Vita
Exiens domum, Julianus uxorem vidit ab ecclesia redeuntem. Admiratus valde, interrogavit, "Qui sunt illi in lecto nostro dormientes?"
Uxor respondit, "Parentes vestri, qui diutissime quaesierunt. Eos in nostro thalamo collocavi."
Ille, audiens, flere coepit. "Heu miser, dilectissimos parentes meos occidi! Impletum est verbum cervi quod, dum vitare volui, misserrimus adimplevi. Vale, dulcissima! Non quiescam donec sciam quod Deus paenitentiam meam acceperit."
Cui illa, "Absit, dulcissime, ut me deseras et sine me abeas. Fui tecum particeps gaudii; ero particeps et doloris."
Castellum reliquerunt et iuxta fluvium periculosum hospitale statuerunt, ut omnes qui vellent flumen transire transveherent et hospitio universos pauperes reciperent.
Juliani Mors
Post multum tempus, media nocte quadam dum Julianus fessus quiesceret et gelu grave esset, audivit vocem clamantem, "Juliane, adiuva me! Juliane!"
Voce lugubri concitus, Julianus surrexit et pauperem invenit qui leprosus apparuerat, iam prae gelu deficientem.
Julianus eum in domum portavit et, igne accenso, calefacere studuit, in lectum suum collocans et diligenter cooperiens.
Post paululum, mirabile visu: pauper transformatus est. Julianus angelum splendidum vidit ad caelum scandentem. "Dominus misit me ad te," angelus ei dixit, "mandans tibi quod tuam paenitentiam acceptavit et ambo post modicum in Domino requiescetis."
Angelus disparuit, et Julianus cum uxore sua post modicum in Domino requievit.
Inspired by: Gesta Romanorum.
Notes: This story is number 18 in Oesterley, with an English translation in Swan. I have shortened the story; you can find the full Latin text here: Gesta 18: Julianus.
No comments:
Post a Comment