Talpa et Olitor.

In horto olitor talpam invenit. 
Talpa hortum fodit.
Olitor valde iratus est. Talpam capit et exclamat, "Hanc talpam interimam!"
Talpa misera olitorem orat, "Ne me interimas! Herus meus es tu, et ego famula tua sum. Ut vides, pulchra pelle contecta sum! Mitis et placida sum. Famula bona sum, et utilis. Famula optima sum! Hortos tuos fodio. Gratis hoc facio tibi!"
Olitor talpae respondet,"Non me delinies blandulis verbis tuis! Me invito hortos meos fodis. Non mihi hoc facis, sed tibi. Herbas omnes meas radicitus eruis. Herbas meas comedis, et me ad inopiam redigis, bestia pessima!" 
Sic dicens, olitor talpam interimit.


Inspired by: Mille Fabulae et Una.
Notes: This story is Fable 186. Talpa et Olitor, from Abstemius. I have simplified the story, making it easier to read. For an English version (not a translation), see: The Mole and the Gardener.


No comments:

Post a Comment

Due to a recent spam outbreak, I've had to switch to moderated comments for now.