Leo et Mus

Leo dormit, et musculi circum eum lascive currunt. Unus in leonis dorsum insilit. Leo experrectus est et murem capit.
Mus, territus, leoni dicit, "Imprudentiam meam excusa! Si vitae meae parces, tibi gratias referam. Gratias magnas tibi referam. Firmiter hoc promitto!"
Leo ira commotus est, sed musculum dimittit, dicens, "Tibi ignosco, bestiola contempta!"
Paulo post, leo incautius praedam vestigat. In laqueos incidit et captus est. Rugitum maximum edit. 
Accurrit musculus et leonem vinculis detentum videt. Arrepit ad laqueos et eos corrodit.
Hoc modo leonem periculo liberat et dicit, "Tibi ludibrio eram. Sed nunc scias: etiam musculi minusculi gratias magnas referunt posse." 



Inspired by: Mille Fabulae et Una.
Notes: This story is Fable 208. Mus et Leo, from Yenni's Latin textbook (Perry 150). I have simplified the story, making it easier to read. For an English version (not a translation), see: The Lion and the Mouse.

No comments:

Post a Comment

Due to a recent spam outbreak, I've had to switch to moderated comments for now.