Asinus et Leo

Asinus occurrit leoni et dicit, "Te saluto, O rex regum! Quid facis? Si nihil facis, ascendamus in cacumen montis! Tibi ostendam rem mirabilem: animalia omnia me timent."
Leo aselli verba ridet, et dicit, "Eamus! Mihi ostende istam rem mirabilem!"
Ad cacumen montis veniunt. In hoc loco edito stant, et asellus voce magna et terribile clamat.
Hanc vocem terribiliem audientes, lepores fugiunt; vulpes fugiunt; apri et lupi et animalia omnia fugiunt.
Asellus leoni dicit, "Nunc vides: animalia omnia me timent."
Leo asino respondet, "Te non timent, asine! Vocem tuam timent. Sed vox tua me non terret, quia scio: tu asinus es!"



Inspired by: Mille Fabulae et Una.
Notes: This story is Fable 233. Asinus Animalia Fugans et Leo, from Steinhowel (Perry 151). I have simplified the story, making it easier to read. For an English version (not a translation), see: The Lion and the Donkey Go Hunting.

No comments:

Post a Comment