Vulpes et Mulieres

Vulpes ambulat. Esuriens est vulpes, et de cibo cogitat.
Iuxta villam transit. Mulierum villanarum catervam videt. Mulieres comedunt. Gallinas comedunt! Plurimas gallinas comedunt! Gallinae assatae sunt. Opipare assatae! Mulieres in alto silentio gallinas comedunt.
Vulpes quoque gallinas comedere vult. Sed gallinas non habet.
Vulpes mulieribus dicit, "Vos gallinas comeditis in silentio. Sed clamores sunt si ego gallinas comedo. Canes latrant si tantum unam gallinam comedo. Vos omnes hypocritae estis!"
Mulier respondet, "Et tu pessima animalium es, vulpes! Nos comedimus gallinas quae nostrae sunt. Tu alienas gallinas comedere vis. Fur es, et fur semper eris!"
Vulpes triste abit, dum mulieres comedunt.



Inspired by: Mille Fabulae et Una.
Notes: This story is Fable 54. Vulpes et Mulieres, from Abstemius. I have simplified the story, making it easier to read. For an English version (not a translation), see: The Fox and the Old Women.


No comments:

Post a Comment