Princeps et Mercator

Centum Verba: Principis Mensa

Mercator quidam principem divitem videns exclamavit, "Quam formosus est, et gratiosus! Quam pretiosa vestimenta eius!"
Princeps mercatorem rogavit ut secum pernoctaret.
Cum hora cenandi adesset, princeps mercatorem iuxta dominam in mensa collocavit. Mercator, dominam videns tam pulchram et gratiosam, quasi extra se raptus est.
Delata sunt fercula, et ecce cibus optimus in capite defuncti collocatus et ante dominam positus est. Mercator cum mortui caput vidisset, commota sunt omnia viscera eius et ait in corde suo, "Heu mihi, timeo ne perdam caput meum in isto loco!" 
Domina eum confortavit. "Noli te sollicitare," ei dixit. "Cibus mihi placet, etiam in mortui capite."


Centum Verba: Principis Camera

Cum nox adesset, mercator ductus est in cameram honestam ubi invenit lectum paratum, cortinis circumvolutum. Dum lectum intrasset, famuli ostium clauserunt et ille solus in camera remansit  respexitque angulum ubi erat lumen. Vidit duos homines mortuos per bracchia pendentes. Hoc viso, invasit eum timor intolerabilis, et quiescere non poterat. 
Mane surrexit et ait, "Heu mihi, timeo ne perdam vitam meam in isto loco!"
Princeps, cum surrexisset, fecit mercatorem ad se vocari et ait, "Carissime, quid tibi placet de me?"
"Mihi omnia bene placent," ait mercator, "sed cibum ministratum in capite defuncti vidi, et duos iuvenes mortuos in angulo camerae pendentes inveni."


Centum Verba: Principis Rationes

His verbis auditis, princeps mercatori dixit, "Carissime, uxorem meam nimis pulchram vidisti, et caput defuncti ante eam. Ratio est talis: iste cuius erat caput fuit dux qui uxorem meam sollicitavit et cum ea concubuit. Gladio caput eius amputavi, quod in signum verecundiae singulis diebus ante uxorem pono ut ad memoriam reducat peccatum quod commisit."
Mercator admiratus est.
"Filius ducis defuncti," princeps declaravit, "illos duos iuvenes in camera pendentes occidit, cognatos meos; ideo omni die corpora eorum visito ut fiam magis fervens sanguinem eorum vindicare. Vade ergo in pace, et posthac vitam hominis non iudices quousque plenius tibi de veritate constiterit."


Inspired by: Gesta Romanorum.
Notes: This story is number 56 in Oesterley, with an English translation in Swan. I have shortened the story; you can find the full Latin text here: Gesta 56: Princeps et Mercator.

No comments:

Post a Comment