Vulpes Sine Cauda

Vulpecula in foveam incidit. Foveam evasit, sed cauda detruncata est! Cauda eius longa erat; nunc brevis.
Misera clamat, "Vae mihi! Cauda mea, quondam pulchra, nunc turpis est."
Sic gemens, aliis vulpeculis occurrit et interrogat, "Quo vaditis?"
Respondent, "Ad leonis basilicam vadimus."
Vulpecula cuius cauda detruncata est dicit, "Ego leonis basilicam nuper visitavi!  Mos novellus est: omnes ferae detruncant caudas, ut videtis: caudam meam detruncavi!"
Aliae, caudam eius brevem admirantes, dicunt, "Si leonis basilicae mos est, nos quoque caudas detruncabimus!"
Ilico vulpeculae caudas suas detruncant.
Hoc videns, vulpecula quae in foveam incidit ridet.
Solamen est socios in dolore habere, etiamsi stultos.



Inspired by: Mille Fabulae et Una.
Notes: This story is 41. Vulpes Sine Cauda, from Barlow's Aesop. I have simplified the story, making it easier to read. For an English version (not a translation), see: The Fox with a Short Tail.

No comments:

Post a Comment